De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  2. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  3. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  4. at contra si mollia sint primordia rerum,
  5. unde queant validi silices ferrumque creari,
  6. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  7. principio fundamenti natura carebit.
  8. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  9. quorum condenso magis omnia conciliatu
  10. artari possunt validasque ostendere viris.
  11. porro si nullast frangendis reddita finis
  12. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  13. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  14. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  15. at quoniam fragili natura praedita constant,
  16. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  17. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  18. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  19. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  20. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  21. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  22. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  23. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  24. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  25. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  26. debent ni mirum; nam si primordia rerum