De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  2. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  3. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  4. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  5. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  6. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  7. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  8. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  9. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  10. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  11. commutari aliqua possent ratione revicta,
  12. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  13. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  14. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  15. nec totiens possent generatim saecla referre
  16. naturam mores victum motusque parentum.
  17. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  18. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  19. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  20. et minima constat natura nec fuit umquam
  21. per se secretum neque post hac esse valebit,
  22. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  23. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  24. agmine condenso naturam corporis explent;
  25. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  26. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  27. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  28. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  29. non ex illorum conventu conciliata,
  30. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  31. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  32. concedit natura reservans semina rebus.
  33. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  34. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  35. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  36. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  37. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  38. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  39. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  40. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  41. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  42. credere posse animum, victus fateare necessest
  43. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  44. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  45. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  46. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  47. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  48. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  49. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  50. non possunt ea quae debet genitalis habere
  51. materies, varios conexus pondera plagas
  52. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  53. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  54. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  55. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  56. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  57. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  58. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  59. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  60. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  61. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  62. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  63. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  64. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  65. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  66. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  67. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  68. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  69. languidior porro disiectis disque supatis.
  70. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  71. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  72. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  73. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  74. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  75. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  76. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  77. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  78. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  79. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  80. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  81. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  82. ut videas non e stipatis partibus esse.
  83. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  84. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  85. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  86. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  87. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  88. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  89. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  90. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  91. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  92. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  93. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  94. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  95. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  96. naturam res et convertunt corpora sese,
  97. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  98. nil referret enim quaedam decedere, abire
  99. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  100. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  101. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  102. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  103. concursus motus ordo positura figurae
  104. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  105. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  106. praeterea rei quae corpora mittere possit
  107. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  108. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  109. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  110. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  111. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  112. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  113. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  114. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  115. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  116. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  117. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  118. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?