De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  2. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  3. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  4. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  5. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  6. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  7. denique materies si rerum nulla fuisset
  8. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  9. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  10. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  11. clara accendisset saevi certamina belli
  12. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  13. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  14. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  15. non ita uti corpus per se constare neque esse
  16. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  17. sed magis ut merito possis eventa vocare
  18. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  19. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  20. partim concilio quae constant principiorum.
  21. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  22. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  23. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  24. in rebus solido reperiri corpore posse.
  25. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  26. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  27. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  28. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  29. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  30. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  31. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  32. sensimus infuso lympharum rore superne.
  33. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  34. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  35. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  36. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  37. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  38. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  39. Principio quoniam duplex natura duarum
  40. dissimilis rerum longe constare repertast,
  41. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  42. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  43. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  44. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  45. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  46. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  47. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  48. materiem circum solidam constare necessest;
  49. nec res ulla potest vera ratione probari
  50. corpore inane suo celare atque intus habere,
  51. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  52. id porro nihil esse potest nisi materiai
  53. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  54. materies igitur, solido quae corpore constat,
  55. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  56. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  57. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  58. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  59. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  60. alternis igitur ni mirum corpus inani
  61. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  62. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  63. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  64. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  65. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  66. nec ratione queunt alia temptata labare;
  67. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  68. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  69. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  70. nec capere umorem neque item manabile frigus
  71. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  72. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  73. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  74. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  75. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  76. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  77. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  78. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  79. at quoniam supra docui nil posse creari
  80. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  81. esse inmortali primordia corpore debent,
  82. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  83. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  84. sunt igitur solida primordia simplicitate
  85. nec ratione queunt alia servata per aevom
  86. ex infinito iam tempore res reparare.
  87. denique si nullam finem natura parasset
  88. frangendis rebus, iam corpora materiai
  89. usque redacta forent aevo frangente priore,
  90. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  91. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  92. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  93. quam rursus refici; qua propter longa diei
  94. infinita aetas ante acti temporis omnis
  95. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  96. numquam relicuo reparari tempore posset.
  97. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  98. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  99. et finita simul generatim tempora rebus
  100. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  101. Huc accedit uti, solidissima materiai
  102. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  103. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  104. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  105. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  106. at contra si mollia sint primordia rerum,
  107. unde queant validi silices ferrumque creari,
  108. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  109. principio fundamenti natura carebit.
  110. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  111. quorum condenso magis omnia conciliatu
  112. artari possunt validasque ostendere viris.
  113. porro si nullast frangendis reddita finis
  114. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  115. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  116. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  117. at quoniam fragili natura praedita constant,
  118. discrepat aeternum tempus potuisse manere