De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  2. at contra si mollia sint primordia rerum,
  3. unde queant validi silices ferrumque creari,
  4. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  5. principio fundamenti natura carebit.
  6. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  7. quorum condenso magis omnia conciliatu
  8. artari possunt validasque ostendere viris.
  9. porro si nullast frangendis reddita finis
  10. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  11. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  12. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  13. at quoniam fragili natura praedita constant,
  14. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  15. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  16. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  17. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  18. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  19. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  20. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  21. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  22. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  23. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  24. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  25. commutari aliqua possent ratione revicta,
  26. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  27. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  28. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  29. nec totiens possent generatim saecla referre
  30. naturam mores victum motusque parentum.
  31. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  32. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  33. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  34. et minima constat natura nec fuit umquam
  35. per se secretum neque post hac esse valebit,
  36. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  37. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  38. agmine condenso naturam corporis explent;