De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  2. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  3. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  4. nec capere umorem neque item manabile frigus
  5. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  6. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  7. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  8. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  9. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  10. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  11. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  12. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  13. at quoniam supra docui nil posse creari
  14. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  15. esse inmortali primordia corpore debent,
  16. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  17. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  18. sunt igitur solida primordia simplicitate
  19. nec ratione queunt alia servata per aevom
  20. ex infinito iam tempore res reparare.
  21. denique si nullam finem natura parasset
  22. frangendis rebus, iam corpora materiai
  23. usque redacta forent aevo frangente priore,
  24. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  25. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  26. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  27. quam rursus refici; qua propter longa diei
  28. infinita aetas ante acti temporis omnis
  29. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  30. numquam relicuo reparari tempore posset.
  31. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  32. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  33. et finita simul generatim tempora rebus
  34. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  35. Huc accedit uti, solidissima materiai
  36. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  37. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  38. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,