De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque redacta forent aevo frangente priore,
  2. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  3. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  4. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  5. quam rursus refici; qua propter longa diei
  6. infinita aetas ante acti temporis omnis
  7. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  8. numquam relicuo reparari tempore posset.
  9. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  10. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  11. et finita simul generatim tempora rebus
  12. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  13. Huc accedit uti, solidissima materiai
  14. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  15. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  16. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  17. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  18. at contra si mollia sint primordia rerum,
  19. unde queant validi silices ferrumque creari,
  20. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  21. principio fundamenti natura carebit.
  22. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  23. quorum condenso magis omnia conciliatu
  24. artari possunt validasque ostendere viris.
  25. porro si nullast frangendis reddita finis
  26. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  27. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  28. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  29. at quoniam fragili natura praedita constant,
  30. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  31. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  32. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  33. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  34. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  35. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  36. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  37. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  38. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  39. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  40. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  41. commutari aliqua possent ratione revicta,
  42. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  43. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  44. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  45. nec totiens possent generatim saecla referre
  46. naturam mores victum motusque parentum.
  47. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  48. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  49. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  50. et minima constat natura nec fuit umquam
  51. per se secretum neque post hac esse valebit,
  52. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  53. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  54. agmine condenso naturam corporis explent;
  55. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  56. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  57. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  58. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  59. non ex illorum conventu conciliata,
  60. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  61. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  62. concedit natura reservans semina rebus.
  63. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  64. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  65. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  66. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  67. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  68. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  69. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  70. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  71. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  72. credere posse animum, victus fateare necessest
  73. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  74. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  75. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  76. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  77. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  78. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  79. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  80. non possunt ea quae debet genitalis habere
  81. materies, varios conexus pondera plagas
  82. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  83. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  84. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  85. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  86. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  87. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  88. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  89. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  90. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  91. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  92. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  93. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  94. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  95. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  96. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  97. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  98. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  99. languidior porro disiectis disque supatis.
  100. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  101. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  102. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  103. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  104. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  105. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  106. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  107. ardua dum metuunt, amittunt vera viai