De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  2. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  3. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  4. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  5. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  6. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  7. at quoniam supra docui nil posse creari
  8. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  9. esse inmortali primordia corpore debent,
  10. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  11. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  12. sunt igitur solida primordia simplicitate
  13. nec ratione queunt alia servata per aevom
  14. ex infinito iam tempore res reparare.
  15. denique si nullam finem natura parasset
  16. frangendis rebus, iam corpora materiai
  17. usque redacta forent aevo frangente priore,
  18. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  19. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  20. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  21. quam rursus refici; qua propter longa diei
  22. infinita aetas ante acti temporis omnis
  23. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  24. numquam relicuo reparari tempore posset.
  25. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  26. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  27. et finita simul generatim tempora rebus
  28. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  29. Huc accedit uti, solidissima materiai
  30. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  31. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  32. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  33. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  34. at contra si mollia sint primordia rerum,
  35. unde queant validi silices ferrumque creari,
  36. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  37. principio fundamenti natura carebit.
  38. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  39. quorum condenso magis omnia conciliatu
  40. artari possunt validasque ostendere viris.
  41. porro si nullast frangendis reddita finis
  42. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  43. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  44. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  45. at quoniam fragili natura praedita constant,
  46. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  47. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  48. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  49. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  50. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  51. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  52. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  53. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  54. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  55. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  56. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  57. commutari aliqua possent ratione revicta,
  58. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  59. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  60. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  61. nec totiens possent generatim saecla referre
  62. naturam mores victum motusque parentum.
  63. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  64. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  65. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  66. et minima constat natura nec fuit umquam
  67. per se secretum neque post hac esse valebit,
  68. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  69. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  70. agmine condenso naturam corporis explent;
  71. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  72. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  73. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  74. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  75. non ex illorum conventu conciliata,
  76. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  77. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  78. concedit natura reservans semina rebus.
  79. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  80. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  81. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  82. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  83. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  84. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  85. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  86. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  87. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  88. credere posse animum, victus fateare necessest
  89. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  90. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  91. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  92. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  93. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  94. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  95. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  96. non possunt ea quae debet genitalis habere
  97. materies, varios conexus pondera plagas
  98. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  99. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  100. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  101. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  102. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  103. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  104. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  105. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  106. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  107. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  108. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  109. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  110. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  111. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  112. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  113. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  114. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  115. languidior porro disiectis disque supatis.
  116. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  117. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  118. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  119. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  120. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  121. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  122. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  123. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  124. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  125. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  126. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  127. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  128. ut videas non e stipatis partibus esse.
  129. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  130. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  131. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  132. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  133. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  134. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  135. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  136. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  137. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  138. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  139. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  140. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  141. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  142. naturam res et convertunt corpora sese,
  143. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  144. nil referret enim quaedam decedere, abire
  145. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  146. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  147. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  148. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  149. concursus motus ordo positura figurae
  150. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  151. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  152. praeterea rei quae corpora mittere possit
  153. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  154. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  155. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  156. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  157. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  158. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  159. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  160. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  161. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  162. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  163. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  164. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  165. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  166. et velit ardoris naturam linquere solam,
  167. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  168. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  169. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  170. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  171. et qui principium gignundis aera rebus
  172. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  173. fingere res ipsum per se terramve creare
  174. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  175. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  176. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  177. aera iungentes igni terramque liquori,
  178. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  179. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  180. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  181. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  182. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  183. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  184. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  185. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  186. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  187. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  188. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  189. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  190. quae cum magna modis multis miranda videtur
  191. gentibus humanis regio visendaque fertur
  192. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  193. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  194. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  195. carmina quin etiam divini pectoris eius
  196. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  197. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  198. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  199. partibus egregie multis multoque minores,
  200. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  201. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  202. sanctius et multo certa ratione magis quam
  203. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  204. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  205. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  206. Primum quod motus exempto rebus inani
  207. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  208. aera solem ignem terras animalia frugis
  209. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  210. deinde quod omnino finem non esse secandis
  211. corporibus facient neque pausam stare fragori
  212. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  213. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  214. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  215. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  216. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  217. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  218. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  219. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  220. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  221. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  222. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  223. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  224. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  225. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  226. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  227. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  228. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  229. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  230. quam contra res illorum retroque putari?
  231. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  232. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  233. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  234. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  235. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  236. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  237. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  238. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  239. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  240. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  241. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  242. at primordia gignundis in rebus oportet
  243. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  244. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  245. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  246. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  247. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  248. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  249. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  250. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  251. nec cessare haec inter se mutare, meare
  252. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  253. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  254. immutabile enim quiddam superare necessest,
  255. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  256. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  257. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  258. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  259. in commutatum veniunt, constare necessest
  260. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  261. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  262. quin potius tali natura praedita quaedam
  263. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  264. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  265. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  266. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  267. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  268. aeris e terra res omnis crescere alique;