De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  2. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  3. Principio venti vis verberat incita corpus
  4. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  5. inter dum rapido percurrens turbine campos
  6. arboribus magnis sternit montisque supremos
  7. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  8. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  9. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  10. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  11. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  12. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  13. et cum mollis aquae fertur natura repente
  14. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  15. montibus ex altis magnus decursus aquai
  16. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  17. nec validi possunt pontes venientis aquai
  18. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  19. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  20. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  21. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  22. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  23. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  24. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  25. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  26. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  27. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  28. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  29. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  30. Tum porro varios rerum sentimus odores
  31. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  32. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  33. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  34. quae tamen omnia corporea constare necessest
  35. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  36. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  37. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  38. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  39. at neque quo pacto persederit umor aquai
  40. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  41. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  42. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  43. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  44. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  45. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  46. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  47. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  48. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  49. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  50. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  51. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  52. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  53. invida praeclusit speciem natura videndi.
  54. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  55. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  56. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  57. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  58. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  59. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  60. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  61. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  62. omnia natura; namque est in rebus inane.
  63. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  64. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  65. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  66. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  67. quod si non esset, nulla ratione moveri
  68. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  69. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  70. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  71. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  72. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  73. multa modis multis varia ratione moveri
  74. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  75. non tam sollicito motu privata carerent
  76. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  77. undique materies quoniam stipata quiesset.
  78. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  79. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  80. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  81. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  82. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  83. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  84. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  85. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  86. inter saepta meant voces et clausa domorum
  87. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  88. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  89. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  90. Denique cur alias aliis praestare videmus
  91. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  92. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  93. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  94. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  95. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  96. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  97. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  98. at contra gravius plus in se corporis esse
  99. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  100. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  101. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  102. Illud in his rebus ne te deducere vero
  103. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  104. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  105. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  106. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  107. sic alias quoque res inter se posse moveri
  108. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  109. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  110. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  111. ni spatium dederint latices? concedere porro
  112. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  113. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  114. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  115. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  116. Postremo duo de concursu corpora lata
  117. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  118. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  119. is porro quamvis circum celerantibus auris
  120. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  121. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  122. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  123. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  124. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  125. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  126. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  127. nec tali ratione potest denserier aer
  128. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  129. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  130. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  131. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  132. multaque praeterea tibi possum commemorando
  133. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  134. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  135. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  136. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  137. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  138. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  139. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  140. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  141. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  142. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  143. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  144. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  145. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  146. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  147. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  148. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  149. argumentorum sit copia missa per auris.
  150. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  151. omnis ut est igitur per se natura duabus
  152. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  153. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  154. corpus enim per se communis dedicat esse
  155. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  156. haut erit occultis de rebus quo referentes
  157. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  158. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  159. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  160. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  161. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  162. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  163. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  164. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  165. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  166. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  167. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  168. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  169. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  170. rem prohibere queat per se transire meantem,
  171. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  172. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  173. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  174. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  175. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  176. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  177. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  178. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  179. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  180. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  181. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  182. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  183. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  184. discidio potis est seiungi seque gregari,
  185. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  186. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  187. servitium contra paupertas divitiaeque,
  188. libertas bellum concordia cetera quorum
  189. adventu manet incolumis natura abituque,
  190. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  191. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  192. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  193. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  194. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  195. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  196. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  197. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  198. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  199. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  200. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  201. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  202. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  203. denique materies si rerum nulla fuisset
  204. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  205. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  206. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  207. clara accendisset saevi certamina belli
  208. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  209. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  210. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  211. non ita uti corpus per se constare neque esse
  212. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  213. sed magis ut merito possis eventa vocare
  214. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  215. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  216. partim concilio quae constant principiorum.
  217. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  218. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  219. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  220. in rebus solido reperiri corpore posse.
  221. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  222. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  223. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  224. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  225. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  226. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  227. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  228. sensimus infuso lympharum rore superne.
  229. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  230. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  231. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  232. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  233. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  234. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  235. Principio quoniam duplex natura duarum
  236. dissimilis rerum longe constare repertast,
  237. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  238. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  239. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  240. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  241. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  242. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  243. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  244. materiem circum solidam constare necessest;
  245. nec res ulla potest vera ratione probari
  246. corpore inane suo celare atque intus habere,
  247. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  248. id porro nihil esse potest nisi materiai
  249. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  250. materies igitur, solido quae corpore constat,
  251. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  252. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  253. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  254. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  255. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  256. alternis igitur ni mirum corpus inani
  257. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  258. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  259. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  260. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  261. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  262. nec ratione queunt alia temptata labare;
  263. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  264. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  265. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  266. nec capere umorem neque item manabile frigus
  267. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  268. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,