De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  2. id porro nihil esse potest nisi materiai
  3. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  4. materies igitur, solido quae corpore constat,
  5. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  6. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  7. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  8. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  9. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  10. alternis igitur ni mirum corpus inani
  11. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  12. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  13. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  14. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  15. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  16. nec ratione queunt alia temptata labare;
  17. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  18. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  19. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  20. nec capere umorem neque item manabile frigus
  21. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  22. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  23. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  24. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  25. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  26. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  27. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  28. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  29. at quoniam supra docui nil posse creari
  30. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  31. esse inmortali primordia corpore debent,
  32. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  33. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  34. sunt igitur solida primordia simplicitate
  35. nec ratione queunt alia servata per aevom
  36. ex infinito iam tempore res reparare.
  37. denique si nullam finem natura parasset
  38. frangendis rebus, iam corpora materiai
  39. usque redacta forent aevo frangente priore,
  40. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  41. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  42. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  43. quam rursus refici; qua propter longa diei
  44. infinita aetas ante acti temporis omnis
  45. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  46. numquam relicuo reparari tempore posset.
  47. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  48. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  49. et finita simul generatim tempora rebus
  50. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  51. Huc accedit uti, solidissima materiai
  52. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  53. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  54. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  55. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  56. at contra si mollia sint primordia rerum,
  57. unde queant validi silices ferrumque creari,
  58. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  59. principio fundamenti natura carebit.
  60. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  61. quorum condenso magis omnia conciliatu
  62. artari possunt validasque ostendere viris.
  63. porro si nullast frangendis reddita finis
  64. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  65. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  66. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  67. at quoniam fragili natura praedita constant,
  68. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  69. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  70. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  71. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  72. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  73. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  74. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  75. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  76. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  77. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  78. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  79. commutari aliqua possent ratione revicta,
  80. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  81. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  82. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  83. nec totiens possent generatim saecla referre
  84. naturam mores victum motusque parentum.
  85. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  86. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  87. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  88. et minima constat natura nec fuit umquam
  89. per se secretum neque post hac esse valebit,
  90. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  91. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  92. agmine condenso naturam corporis explent;
  93. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  94. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  95. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  96. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  97. non ex illorum conventu conciliata,
  98. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  99. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  100. concedit natura reservans semina rebus.
  101. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  102. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  103. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  104. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  105. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  106. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  107. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  108. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  109. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  110. credere posse animum, victus fateare necessest
  111. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  112. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  113. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  114. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  115. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  116. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  117. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  118. non possunt ea quae debet genitalis habere
  119. materies, varios conexus pondera plagas
  120. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  121. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  122. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  123. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  124. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  125. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  126. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  127. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  128. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  129. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  130. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  131. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  132. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  133. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  134. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  135. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  136. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  137. languidior porro disiectis disque supatis.
  138. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  139. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  140. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  141. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  142. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  143. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  144. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  145. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  146. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  147. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  148. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  149. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  150. ut videas non e stipatis partibus esse.
  151. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  152. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  153. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  154. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  155. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  156. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  157. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  158. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  159. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  160. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  161. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  162. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  163. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  164. naturam res et convertunt corpora sese,
  165. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  166. nil referret enim quaedam decedere, abire
  167. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  168. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  169. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  170. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  171. concursus motus ordo positura figurae
  172. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  173. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  174. praeterea rei quae corpora mittere possit
  175. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  176. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  177. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  178. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  179. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  180. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  181. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  182. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  183. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  184. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  185. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  186. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  187. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  188. et velit ardoris naturam linquere solam,
  189. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  190. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  191. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  192. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  193. et qui principium gignundis aera rebus
  194. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  195. fingere res ipsum per se terramve creare
  196. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  197. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  198. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  199. aera iungentes igni terramque liquori,
  200. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  201. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  202. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  203. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  204. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  205. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  206. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  207. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  208. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  209. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  210. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  211. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  212. quae cum magna modis multis miranda videtur
  213. gentibus humanis regio visendaque fertur
  214. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  215. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  216. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  217. carmina quin etiam divini pectoris eius
  218. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  219. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  220. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  221. partibus egregie multis multoque minores,
  222. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  223. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  224. sanctius et multo certa ratione magis quam
  225. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  226. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  227. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  228. Primum quod motus exempto rebus inani
  229. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  230. aera solem ignem terras animalia frugis
  231. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  232. deinde quod omnino finem non esse secandis
  233. corporibus facient neque pausam stare fragori
  234. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  235. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  236. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  237. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  238. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  239. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  240. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  241. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  242. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  243. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  244. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  245. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  246. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  247. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  248. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  249. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  250. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  251. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  252. quam contra res illorum retroque putari?
  253. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  254. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  255. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  256. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  257. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  258. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  259. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  260. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  261. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  262. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  263. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  264. at primordia gignundis in rebus oportet
  265. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  266. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  267. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  268. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  269. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  270. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  271. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  272. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  273. nec cessare haec inter se mutare, meare
  274. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  275. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  276. immutabile enim quiddam superare necessest,
  277. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  278. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  279. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  280. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  281. in commutatum veniunt, constare necessest
  282. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  283. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  284. quin potius tali natura praedita quaedam
  285. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  286. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  287. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  288. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  289. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  290. aeris e terra res omnis crescere alique;
  291. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  292. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  293. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  294. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  295. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  296. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  297. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  298. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  299. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  300. ni mirum quia multa modis communia multis
  301. multarum rerum in rebus primordia mixta
  302. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  303. atque eadem magni refert primordia saepe
  304. cum quibus et quali positura contineantur
  305. et quos inter se dent motus accipiantque;
  306. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  307. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  308. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  309. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  310. multa elementa vides multis communia verbis,
  311. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  312. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  313. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  314. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  315. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  316. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  317. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  318. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  319. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  320. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  321. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  322. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  323. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  324. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  325. ex aurique putat micis consistere posse
  326. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  327. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  328. cetera consimili fingit ratione putatque.
  329. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  330. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  331. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  332. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  333. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  334. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  335. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  336. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  337. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  338. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  339. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  340. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  341. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  342. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  343. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  344. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  345. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  346. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  347. * * *
  348. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  349. esse et habere in se nervorum corpora parva
  350. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  351. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  352. ex alienigenis rebus constare putetur,
  353. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  354. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  355. si sunt in terris, terram constare necessest
  356. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  357. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  358. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  359. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  360. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  361. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  362. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  363. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  364. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  365. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  366. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  367. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  368. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  369. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  370. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  371. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  372. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  373. et latices dulcis guttas similique sapore
  374. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  375. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  376. herbarum genera et fruges frondesque videri
  377. dispertita inter terram latitare minute,
  378. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  379. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  380. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  381. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  382. verum semina multimodis inmixta latere
  383. multarum rerum in rebus communia debent.
  384. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis