De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde anima atque animi constet natura videndum,
  2. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  3. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  4. cernere uti videamur eos audireque coram,
  5. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  6. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  7. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  8. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  9. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  10. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  11. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  12. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  13. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  14. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  15. res quibus occultas penitus convisere possis.
  16. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  17. non radii solis neque lucida tela diei
  18. discutiant, sed naturae species ratioque.
  19. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  20. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  21. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  22. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  23. quorum operum causas nulla ratione videre
  24. possunt ac fieri divino numine rentur.
  25. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  26. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  27. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  28. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  29. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  30. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  31. e mare primum homines, e terra posset oriri
  32. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  33. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  34. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  35. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  36. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  37. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  38. qui posset mater rebus consistere certa?
  39. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  40. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  41. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  42. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  43. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  44. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  45. vites autumno fundi suadente videmus,
  46. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  47. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  48. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  49. tuto res teneras effert in luminis oras?
  50. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  51. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  52. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  53. concilio possent arceri tempore iniquo.
  54. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  55. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  56. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  57. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  58. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  59. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  60. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  61. quicque sua de materia grandescere alique.
  62. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  63. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  64. nec porro secreta cibo natura animantum
  65. propagare genus possit vitamque tueri;
  66. ut potius multis communia corpora rebus
  67. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  68. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  69. Denique cur homines tantos natura parare
  70. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  71. transire et magnos manibus divellere montis
  72. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  73. si non, materies quia rebus reddita certast
  74. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  75. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  76. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  77. aeris in teneras possint proferrier auras.
  78. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  79. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  80. esse videlicet in terris primordia rerum
  81. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  82. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  83. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  84. sponte sua multo fieri meliora videres.
  85. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  86. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  87. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  88. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  89. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  90. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  91. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  92. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  93. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  94. nullius exitium patitur natura videri.
  95. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  96. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  97. unde animale genus generatim in lumina vitae
  98. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  99. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  100. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  101. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  102. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  103. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  104. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  105. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  106. inmortali sunt natura praedita certe.
  107. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  108. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  109. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  110. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  111. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  112. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  113. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  114. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  115. dissimiles constant aeternaque materies est,
  116. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  117. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  118. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  119. discidio redeunt in corpora materiai.
  120. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  121. in gremium matris terrai praecipitavit;
  122. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  123. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  124. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  125. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  126. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  127. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  128. corpora deponunt et candens lacteus umor
  129. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  130. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  131. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  132. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  133. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  134. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  135. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  136. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  137. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  138. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  139. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  140. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  141. Principio venti vis verberat incita corpus
  142. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  143. inter dum rapido percurrens turbine campos
  144. arboribus magnis sternit montisque supremos
  145. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  146. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  147. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  148. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  149. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  150. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  151. et cum mollis aquae fertur natura repente
  152. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  153. montibus ex altis magnus decursus aquai
  154. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  155. nec validi possunt pontes venientis aquai
  156. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  157. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  158. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  159. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  160. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  161. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  162. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  163. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  164. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  165. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  166. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  167. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  168. Tum porro varios rerum sentimus odores
  169. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  170. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  171. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  172. quae tamen omnia corporea constare necessest
  173. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  174. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  175. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  176. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  177. at neque quo pacto persederit umor aquai
  178. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  179. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  180. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  181. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  182. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  183. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  184. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  185. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  186. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  187. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  188. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  189. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  190. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  191. invida praeclusit speciem natura videndi.
  192. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  193. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  194. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  195. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  196. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  197. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  198. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  199. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  200. omnia natura; namque est in rebus inane.
  201. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  202. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  203. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  204. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  205. quod si non esset, nulla ratione moveri
  206. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  207. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  208. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  209. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  210. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  211. multa modis multis varia ratione moveri
  212. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  213. non tam sollicito motu privata carerent
  214. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  215. undique materies quoniam stipata quiesset.
  216. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  217. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  218. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  219. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  220. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  221. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  222. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  223. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  224. inter saepta meant voces et clausa domorum
  225. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  226. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  227. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  228. Denique cur alias aliis praestare videmus
  229. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  230. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  231. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  232. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  233. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  234. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  235. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  236. at contra gravius plus in se corporis esse
  237. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  238. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  239. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  240. Illud in his rebus ne te deducere vero
  241. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  242. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  243. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  244. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  245. sic alias quoque res inter se posse moveri
  246. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  247. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  248. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  249. ni spatium dederint latices? concedere porro
  250. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  251. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  252. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  253. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  254. Postremo duo de concursu corpora lata
  255. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  256. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  257. is porro quamvis circum celerantibus auris
  258. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  259. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  260. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  261. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  262. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  263. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  264. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  265. nec tali ratione potest denserier aer
  266. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  267. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  268. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  269. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  270. multaque praeterea tibi possum commemorando
  271. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  272. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  273. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  274. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  275. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  276. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  277. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  278. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  279. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  280. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  281. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  282. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  283. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  284. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  285. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  286. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  287. argumentorum sit copia missa per auris.
  288. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  289. omnis ut est igitur per se natura duabus
  290. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  291. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  292. corpus enim per se communis dedicat esse
  293. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  294. haut erit occultis de rebus quo referentes
  295. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  296. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  297. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  298. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  299. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  300. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  301. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  302. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  303. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  304. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  305. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  306. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  307. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  308. rem prohibere queat per se transire meantem,
  309. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  310. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  311. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  312. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  313. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  314. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  315. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  316. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  317. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  318. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  319. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  320. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  321. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  322. discidio potis est seiungi seque gregari,
  323. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  324. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  325. servitium contra paupertas divitiaeque,
  326. libertas bellum concordia cetera quorum
  327. adventu manet incolumis natura abituque,
  328. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  329. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  330. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  331. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  332. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  333. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  334. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  335. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  336. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  337. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  338. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  339. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  340. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  341. denique materies si rerum nulla fuisset
  342. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  343. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  344. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  345. clara accendisset saevi certamina belli
  346. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  347. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  348. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  349. non ita uti corpus per se constare neque esse
  350. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  351. sed magis ut merito possis eventa vocare
  352. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  353. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  354. partim concilio quae constant principiorum.
  355. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  356. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  357. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  358. in rebus solido reperiri corpore posse.
  359. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  360. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  361. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  362. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  363. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  364. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  365. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  366. sensimus infuso lympharum rore superne.
  367. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  368. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  369. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  370. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  371. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  372. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  373. Principio quoniam duplex natura duarum
  374. dissimilis rerum longe constare repertast,
  375. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  376. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  377. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  378. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  379. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  380. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  381. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  382. materiem circum solidam constare necessest;
  383. nec res ulla potest vera ratione probari
  384. corpore inane suo celare atque intus habere,