De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  2. sensimus infuso lympharum rore superne.
  3. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  4. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  5. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  6. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  7. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  8. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  9. Principio quoniam duplex natura duarum
  10. dissimilis rerum longe constare repertast,
  11. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  12. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  13. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  14. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  15. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  16. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  17. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  18. materiem circum solidam constare necessest;
  19. nec res ulla potest vera ratione probari
  20. corpore inane suo celare atque intus habere,
  21. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  22. id porro nihil esse potest nisi materiai
  23. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  24. materies igitur, solido quae corpore constat,
  25. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  26. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  27. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  28. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  29. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  30. alternis igitur ni mirum corpus inani
  31. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  32. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  33. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  34. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  35. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  36. nec ratione queunt alia temptata labare;
  37. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  38. nam neque conlidi sine inani posse videtur