De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  2. rem prohibere queat per se transire meantem,
  3. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  4. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  5. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  6. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  7. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  8. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  9. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  10. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  11. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  12. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  13. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  14. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  15. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  16. discidio potis est seiungi seque gregari,
  17. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  18. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  19. servitium contra paupertas divitiaeque,
  20. libertas bellum concordia cetera quorum
  21. adventu manet incolumis natura abituque,
  22. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  23. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  24. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  25. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  26. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst