De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  2. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  3. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  4. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  5. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  6. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  7. argumentorum sit copia missa per auris.
  8. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  9. omnis ut est igitur per se natura duabus
  10. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  11. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  12. corpus enim per se communis dedicat esse
  13. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  14. haut erit occultis de rebus quo referentes
  15. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  16. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  17. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  18. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  19. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  20. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  21. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  22. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  23. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  24. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  25. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  26. corporis augebit numerum summamque sequetur;