De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  2. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  3. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  4. multaque praeterea tibi possum commemorando
  5. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  6. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  7. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  8. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  9. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  10. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  11. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  12. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  13. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  14. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  15. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  16. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  17. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  18. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  19. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  20. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  21. argumentorum sit copia missa per auris.
  22. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  23. omnis ut est igitur per se natura duabus
  24. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  25. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  26. corpus enim per se communis dedicat esse
  27. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  28. haut erit occultis de rebus quo referentes
  29. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  30. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  31. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  32. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  33. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  34. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  35. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  36. quod quasi tertia sit numero natura reperta.