De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic alias quoque res inter se posse moveri
  2. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  3. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  4. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  5. ni spatium dederint latices? concedere porro
  6. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  7. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  8. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  9. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  10. Postremo duo de concursu corpora lata
  11. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  12. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  13. is porro quamvis circum celerantibus auris
  14. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  15. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  16. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  17. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  18. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  19. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  20. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  21. nec tali ratione potest denserier aer
  22. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  23. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  24. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  25. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  26. multaque praeterea tibi possum commemorando
  27. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  28. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  29. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  30. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  31. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  32. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  33. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  34. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  35. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  36. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  37. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  38. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  39. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  40. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  41. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  42. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  43. argumentorum sit copia missa per auris.
  44. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  45. omnis ut est igitur per se natura duabus
  46. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  47. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  48. corpus enim per se communis dedicat esse
  49. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  50. haut erit occultis de rebus quo referentes
  51. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  52. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  53. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  54. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  55. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  56. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  57. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  58. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  59. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  60. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  61. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  62. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  63. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  64. rem prohibere queat per se transire meantem,
  65. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  66. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  67. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  68. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  69. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  70. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  71. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  72. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  73. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  74. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  75. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  76. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  77. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  78. discidio potis est seiungi seque gregari,
  79. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  80. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  81. servitium contra paupertas divitiaeque,
  82. libertas bellum concordia cetera quorum
  83. adventu manet incolumis natura abituque,
  84. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  85. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  86. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  87. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  88. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  89. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  90. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  91. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  92. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  93. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  94. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  95. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  96. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  97. denique materies si rerum nulla fuisset
  98. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  99. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  100. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  101. clara accendisset saevi certamina belli
  102. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  103. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  104. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  105. non ita uti corpus per se constare neque esse
  106. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  107. sed magis ut merito possis eventa vocare
  108. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  109. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  110. partim concilio quae constant principiorum.
  111. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  112. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  113. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  114. in rebus solido reperiri corpore posse.
  115. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  116. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  117. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  118. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  119. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  120. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  121. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  122. sensimus infuso lympharum rore superne.
  123. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  124. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  125. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  126. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  127. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  128. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  129. Principio quoniam duplex natura duarum
  130. dissimilis rerum longe constare repertast,
  131. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  132. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  133. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  134. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  135. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  136. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  137. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  138. materiem circum solidam constare necessest;
  139. nec res ulla potest vera ratione probari
  140. corpore inane suo celare atque intus habere,
  141. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  142. id porro nihil esse potest nisi materiai
  143. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  144. materies igitur, solido quae corpore constat,
  145. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  146. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  147. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  148. essent quae loca complerent quae cumque tenerent