De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde animale genus generatim in lumina vitae
  2. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  3. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  4. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  5. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  6. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  7. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  8. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  9. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  10. inmortali sunt natura praedita certe.
  11. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  12. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  13. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  14. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  15. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  16. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  17. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  18. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  19. dissimiles constant aeternaque materies est,
  20. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  21. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  22. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  23. discidio redeunt in corpora materiai.
  24. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  25. in gremium matris terrai praecipitavit;
  26. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  27. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  28. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  29. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  30. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  31. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  32. corpora deponunt et candens lacteus umor
  33. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  34. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  35. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  36. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  37. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  38. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  39. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  40. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  41. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  42. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  43. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  44. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  45. Principio venti vis verberat incita corpus
  46. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  47. inter dum rapido percurrens turbine campos
  48. arboribus magnis sternit montisque supremos
  49. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  50. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  51. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  52. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  53. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  54. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  55. et cum mollis aquae fertur natura repente
  56. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  57. montibus ex altis magnus decursus aquai
  58. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  59. nec validi possunt pontes venientis aquai
  60. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  61. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  62. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  63. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  64. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  65. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  66. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  67. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  68. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  69. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  70. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  71. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  72. Tum porro varios rerum sentimus odores
  73. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  74. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  75. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  76. quae tamen omnia corporea constare necessest
  77. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  78. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  79. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  80. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  81. at neque quo pacto persederit umor aquai
  82. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  83. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  84. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  85. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  86. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  87. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  88. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  89. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  90. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  91. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  92. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  93. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  94. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  95. invida praeclusit speciem natura videndi.
  96. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  97. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  98. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  99. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  100. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  101. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  102. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  103. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  104. omnia natura; namque est in rebus inane.
  105. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  106. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  107. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  108. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  109. quod si non esset, nulla ratione moveri
  110. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  111. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  112. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  113. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  114. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  115. multa modis multis varia ratione moveri
  116. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  117. non tam sollicito motu privata carerent
  118. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  119. undique materies quoniam stipata quiesset.
  120. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  121. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  122. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  123. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  124. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  125. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  126. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  127. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  128. inter saepta meant voces et clausa domorum
  129. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  130. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  131. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  132. Denique cur alias aliis praestare videmus
  133. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  134. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  135. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  136. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  137. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  138. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  139. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  140. at contra gravius plus in se corporis esse
  141. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  142. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  143. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  144. Illud in his rebus ne te deducere vero
  145. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  146. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  147. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  148. linquant, quo possint cedentes confluere undae;