De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  2. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  3. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  4. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  5. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  6. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  7. talibus in rebus communi desse saluti.
  8. omnis enim per se divum natura necessest
  9. immortali aevo summa cum pace fruatur
  10. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  11. nam privata dolore omni, privata periclis,
  12. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  13. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  14. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  15. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  16. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  17. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  18. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  19. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  20. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  21. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  22. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  23. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  24. appellare suemus et haec eadem usurpare
  25. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  26. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  27. in terris oppressa gravi sub religione,
  28. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  29. horribili super aspectu mortalibus instans,
  30. primum Graius homo mortalis tollere contra
  31. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  32. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  33. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  34. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  35. naturae primus portarum claustra cupiret.
  36. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  37. processit longe flammantia moenia mundi
  38. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  39. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  40. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  41. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  42. quare religio pedibus subiecta vicissim
  43. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  44. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  45. impia te rationis inire elementa viamque
  46. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  47. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  48. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  49. Iphianassai turparunt sanguine foede
  50. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  51. cui simul infula virgineos circum data comptus
  52. ex utraque pari malarum parte profusast,
  53. et maestum simul ante aras adstare parentem
  54. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  55. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  56. muta metu terram genibus summissa petebat.
  57. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  58. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  59. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  60. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  61. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  62. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  63. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  64. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  65. tantum religio potuit suadere malorum.
  66. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  67. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  68. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  69. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  70. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  71. et merito; nam si certam finem esse viderent
  72. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  73. religionibus atque minis obsistere vatum.
  74. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  75. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  76. ignoratur enim quae sit natura animai,
  77. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  78. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  79. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  80. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  81. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  82. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  83. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  84. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  85. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  86. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  87. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  88. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  89. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  90. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  91. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  92. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  93. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  94. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  95. unde anima atque animi constet natura videndum,
  96. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  97. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  98. cernere uti videamur eos audireque coram,
  99. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  100. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  101. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  102. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  103. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  104. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  105. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  106. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  107. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  108. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  109. res quibus occultas penitus convisere possis.
  110. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  111. non radii solis neque lucida tela diei
  112. discutiant, sed naturae species ratioque.
  113. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  114. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  115. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  116. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  117. quorum operum causas nulla ratione videre
  118. possunt ac fieri divino numine rentur.
  119. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  120. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  121. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  122. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  123. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  124. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  125. e mare primum homines, e terra posset oriri
  126. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  127. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  128. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  129. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  130. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  131. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  132. qui posset mater rebus consistere certa?
  133. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  134. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  135. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  136. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  137. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  138. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  139. vites autumno fundi suadente videmus,
  140. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  141. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  142. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  143. tuto res teneras effert in luminis oras?
  144. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  145. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  146. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  147. concilio possent arceri tempore iniquo.
  148. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  149. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  150. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  151. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  152. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  153. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  154. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  155. quicque sua de materia grandescere alique.
  156. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  157. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  158. nec porro secreta cibo natura animantum
  159. propagare genus possit vitamque tueri;
  160. ut potius multis communia corpora rebus
  161. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  162. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  163. Denique cur homines tantos natura parare
  164. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  165. transire et magnos manibus divellere montis