De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  2. si non, materies quia rebus reddita certast
  3. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  4. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  5. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  6. aeris in teneras possint proferrier auras.
  7. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  8. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  9. esse videlicet in terris primordia rerum
  10. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  11. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  12. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  13. sponte sua multo fieri meliora videres.
  14. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  15. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  16. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  17. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  18. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  19. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  20. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  21. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  22. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  23. nullius exitium patitur natura videri.
  24. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  25. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  26. unde animale genus generatim in lumina vitae
  27. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  28. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  29. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  30. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  31. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  32. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  33. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  34. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  35. inmortali sunt natura praedita certe.
  36. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  37. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  38. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  39. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  40. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  41. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  42. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  43. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  44. dissimiles constant aeternaque materies est,
  45. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  46. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  47. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  48. discidio redeunt in corpora materiai.
  49. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  50. in gremium matris terrai praecipitavit;
  51. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  52. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  53. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  54. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  55. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  56. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  57. corpora deponunt et candens lacteus umor
  58. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  59. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  60. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  61. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  62. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  63. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  64. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  65. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  66. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  67. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  68. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  69. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  70. Principio venti vis verberat incita corpus
  71. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  72. inter dum rapido percurrens turbine campos
  73. arboribus magnis sternit montisque supremos
  74. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  75. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  76. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  77. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  78. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  79. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  80. et cum mollis aquae fertur natura repente
  81. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  82. montibus ex altis magnus decursus aquai
  83. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  84. nec validi possunt pontes venientis aquai
  85. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  86. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  87. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  88. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  89. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  90. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  91. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  92. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  93. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  94. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  95. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  96. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  97. Tum porro varios rerum sentimus odores
  98. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  99. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  100. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  101. quae tamen omnia corporea constare necessest
  102. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  103. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  104. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  105. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  106. at neque quo pacto persederit umor aquai
  107. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  108. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  109. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  110. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  111. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  112. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  113. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  114. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  115. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  116. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  117. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  118. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  119. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  120. invida praeclusit speciem natura videndi.
  121. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  122. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  123. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  124. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  125. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  126. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  127. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  128. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  129. omnia natura; namque est in rebus inane.
  130. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  131. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  132. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  133. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  134. quod si non esset, nulla ratione moveri
  135. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  136. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  137. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  138. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  139. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  140. multa modis multis varia ratione moveri
  141. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  142. non tam sollicito motu privata carerent
  143. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  144. undique materies quoniam stipata quiesset.
  145. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  146. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  147. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  148. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  149. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  150. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  151. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  152. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  153. inter saepta meant voces et clausa domorum
  154. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  155. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  156. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  157. Denique cur alias aliis praestare videmus
  158. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  159. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  160. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  161. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  162. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  163. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  164. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  165. at contra gravius plus in se corporis esse