De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  2. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  3. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  4. inter saepta meant voces et clausa domorum
  5. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  6. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  7. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  8. Denique cur alias aliis praestare videmus
  9. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  10. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  11. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  12. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  13. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  14. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  15. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  16. at contra gravius plus in se corporis esse
  17. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  18. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  19. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  20. Illud in his rebus ne te deducere vero
  21. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  22. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  23. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  24. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  25. sic alias quoque res inter se posse moveri
  26. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  27. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  28. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  29. ni spatium dederint latices? concedere porro
  30. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  31. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  32. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  33. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  34. Postremo duo de concursu corpora lata
  35. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  36. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  37. is porro quamvis circum celerantibus auris
  38. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  39. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  40. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  41. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  42. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  43. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  44. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  45. nec tali ratione potest denserier aer
  46. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  47. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  48. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  49. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  50. multaque praeterea tibi possum commemorando
  51. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  52. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  53. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  54. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  55. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  56. cum semel institerunt vestigia certa viai,