De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  2. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  3. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  4. Tum porro varios rerum sentimus odores
  5. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  6. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  7. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  8. quae tamen omnia corporea constare necessest
  9. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  10. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  11. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  12. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  13. at neque quo pacto persederit umor aquai
  14. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  15. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  16. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  17. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  18. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  19. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  20. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  21. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  22. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  23. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  24. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  25. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  26. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  27. invida praeclusit speciem natura videndi.
  28. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  29. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  30. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  31. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  32. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  33. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  34. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  35. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  36. omnia natura; namque est in rebus inane.
  37. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  38. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  39. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  40. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  41. quod si non esset, nulla ratione moveri
  42. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  43. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  44. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  45. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  46. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  47. multa modis multis varia ratione moveri
  48. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  49. non tam sollicito motu privata carerent
  50. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  51. undique materies quoniam stipata quiesset.
  52. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  53. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  54. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  55. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  56. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;