De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  2. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  3. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  4. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  5. multa modis multis varia ratione moveri
  6. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  7. non tam sollicito motu privata carerent
  8. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  9. undique materies quoniam stipata quiesset.
  10. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  11. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  12. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  13. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  14. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  15. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  16. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  17. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  18. inter saepta meant voces et clausa domorum
  19. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  20. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  21. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  22. Denique cur alias aliis praestare videmus
  23. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  24. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  25. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  26. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  27. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  28. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  29. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  30. at contra gravius plus in se corporis esse
  31. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  32. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  33. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  34. Illud in his rebus ne te deducere vero
  35. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  36. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  37. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  38. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  39. sic alias quoque res inter se posse moveri
  40. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  41. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  42. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  43. ni spatium dederint latices? concedere porro
  44. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  45. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  46. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  47. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  48. Postremo duo de concursu corpora lata
  49. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  50. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  51. is porro quamvis circum celerantibus auris
  52. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  53. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  54. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  55. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  56. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  57. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  58. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  59. nec tali ratione potest denserier aer
  60. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  61. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  62. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  63. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  64. multaque praeterea tibi possum commemorando
  65. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  66. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  67. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  68. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  69. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  70. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  71. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  72. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  73. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  74. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  75. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  76. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  77. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  78. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  79. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  80. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  81. argumentorum sit copia missa per auris.
  82. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  83. omnis ut est igitur per se natura duabus
  84. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  85. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  86. corpus enim per se communis dedicat esse
  87. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  88. haut erit occultis de rebus quo referentes
  89. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  90. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  91. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  92. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  93. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  94. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  95. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  96. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  97. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  98. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  99. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  100. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  101. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  102. rem prohibere queat per se transire meantem,
  103. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  104. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  105. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  106. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  107. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  108. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  109. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  110. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  111. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  112. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.