De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  2. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  3. unde animale genus generatim in lumina vitae
  4. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  5. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  6. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  7. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  8. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  9. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  10. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  11. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  12. inmortali sunt natura praedita certe.
  13. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  14. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  15. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  16. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  17. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  18. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  19. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  20. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  21. dissimiles constant aeternaque materies est,
  22. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  23. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  24. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  25. discidio redeunt in corpora materiai.
  26. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  27. in gremium matris terrai praecipitavit;
  28. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  29. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  30. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  31. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  32. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  33. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  34. corpora deponunt et candens lacteus umor
  35. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  36. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  37. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  38. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  39. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  40. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  41. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  42. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  43. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  44. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  45. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  46. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  47. Principio venti vis verberat incita corpus
  48. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  49. inter dum rapido percurrens turbine campos
  50. arboribus magnis sternit montisque supremos
  51. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  52. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  53. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  54. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  55. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  56. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  57. et cum mollis aquae fertur natura repente
  58. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  59. montibus ex altis magnus decursus aquai
  60. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  61. nec validi possunt pontes venientis aquai
  62. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  63. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  64. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  65. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  66. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  67. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  68. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  69. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  70. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  71. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  72. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  73. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  74. Tum porro varios rerum sentimus odores
  75. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  76. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  77. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  78. quae tamen omnia corporea constare necessest
  79. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  80. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  81. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  82. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  83. at neque quo pacto persederit umor aquai
  84. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  85. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  86. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  87. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  88. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  89. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  90. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  91. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  92. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  93. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  94. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  95. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  96. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  97. invida praeclusit speciem natura videndi.
  98. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  99. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  100. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  101. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  102. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  103. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  104. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  105. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  106. omnia natura; namque est in rebus inane.
  107. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  108. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  109. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  110. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  111. quod si non esset, nulla ratione moveri
  112. res possent; namque officium quod corporis exstat,