De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  2. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  3. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  4. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  5. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  6. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  7. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  8. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  9. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  10. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  11. invida praeclusit speciem natura videndi.
  12. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  13. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  14. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  15. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  16. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  17. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  18. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  19. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  20. omnia natura; namque est in rebus inane.
  21. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  22. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  23. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  24. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  25. quod si non esset, nulla ratione moveri
  26. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  27. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  28. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  29. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  30. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  31. multa modis multis varia ratione moveri
  32. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  33. non tam sollicito motu privata carerent
  34. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  35. undique materies quoniam stipata quiesset.
  36. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  37. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  38. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  39. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  40. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  41. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  42. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  43. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  44. inter saepta meant voces et clausa domorum
  45. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  46. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  47. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  48. Denique cur alias aliis praestare videmus
  49. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  50. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  51. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  52. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  53. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  54. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  55. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  56. at contra gravius plus in se corporis esse
  57. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  58. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  59. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  60. Illud in his rebus ne te deducere vero
  61. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  62. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  63. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  64. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  65. sic alias quoque res inter se posse moveri
  66. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  67. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  68. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  69. ni spatium dederint latices? concedere porro
  70. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  71. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  72. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,