De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  2. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  3. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  4. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  5. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  6. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  7. dissimiles constant aeternaque materies est,
  8. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  9. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  10. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  11. discidio redeunt in corpora materiai.
  12. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  13. in gremium matris terrai praecipitavit;
  14. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  15. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  16. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  17. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  18. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  19. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  20. corpora deponunt et candens lacteus umor
  21. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  22. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  23. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  24. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  25. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  26. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  27. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  28. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  29. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  30. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  31. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  32. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  33. Principio venti vis verberat incita corpus
  34. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  35. inter dum rapido percurrens turbine campos
  36. arboribus magnis sternit montisque supremos
  37. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  38. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  39. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  40. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  41. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  42. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  43. et cum mollis aquae fertur natura repente
  44. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  45. montibus ex altis magnus decursus aquai
  46. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  47. nec validi possunt pontes venientis aquai
  48. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  49. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  50. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  51. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  52. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  53. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  54. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  55. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  56. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  57. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  58. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  59. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  60. Tum porro varios rerum sentimus odores
  61. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  62. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  63. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  64. quae tamen omnia corporea constare necessest
  65. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  66. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  67. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  68. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  69. at neque quo pacto persederit umor aquai
  70. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  71. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  72. quas oculi nulla possunt ratione videre.