De Rerum Natura
Lucretius
-
- quin etiam multis solis redeuntibus annis
- anulus in digito subter tenuatur habendo,
- stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
- ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
- strataque iam volgi pedibus detrita viarum
- saxea conspicimus; tum portas propter aena
- signa manus dextras ostendunt adtenuari
- saepe salutantum tactu praeterque meantum.
- haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
- sed quae corpora decedant in tempore quoque,
- invida praeclusit speciem natura videndi.
- Postremo quae cumque dies naturaque rebus
- paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
- nulla potest oculorum acies contenta tueri,
- nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
- nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
- quid quoque amittant in tempore cernere possis.
- corporibus caecis igitur natura gerit res.
- Nec tamen undique corporea stipata tenentur
- omnia natura; namque est in rebus inane.
- quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
- nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
- de summa rerum et nostris diffidere dictis.
- qua propter locus est intactus inane vacansque.
- quod si non esset, nulla ratione moveri
- res possent; namque officium quod corporis exstat,
- officere atque obstare, id in omni tempore adesset
- omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
- principium quoniam cedendi nulla daret res.
- at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
- multa modis multis varia ratione moveri
- cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
- non tam sollicito motu privata carerent
- quam genita omnino nulla ratione fuissent,
- undique materies quoniam stipata quiesset.
- Praeterea quamvis solidae res esse putentur,