De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  2. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  3. at neque quo pacto persederit umor aquai
  4. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  5. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  6. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  7. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  8. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  9. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  10. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  11. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  12. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  13. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  14. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  15. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  16. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  17. invida praeclusit speciem natura videndi.
  18. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  19. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,