De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  2. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  3. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  4. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  5. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  6. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  7. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  8. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  9. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  10. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  11. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  12. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  13. Tum porro varios rerum sentimus odores
  14. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  15. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  16. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  17. quae tamen omnia corporea constare necessest
  18. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  19. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.