De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  2. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  3. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  4. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  5. at neque quo pacto persederit umor aquai
  6. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  7. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  8. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  9. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  10. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  11. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  12. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  13. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  14. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  15. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  16. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  17. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  18. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  19. invida praeclusit speciem natura videndi.
  20. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  21. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  22. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  23. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  24. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  25. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  26. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  27. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  28. omnia natura; namque est in rebus inane.
  29. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  30. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  31. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  32. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  33. quod si non esset, nulla ratione moveri
  34. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  35. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  36. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  37. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  38. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli