De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  2. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  3. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  4. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  5. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  6. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  7. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  8. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  9. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  10. Tum porro varios rerum sentimus odores
  11. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  12. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  13. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  14. quae tamen omnia corporea constare necessest
  15. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  16. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  17. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  18. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  19. at neque quo pacto persederit umor aquai
  20. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  21. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  22. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  23. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  24. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  25. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  26. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  27. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  28. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  29. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  30. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  31. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  32. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  33. invida praeclusit speciem natura videndi.
  34. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  35. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  36. nulla potest oculorum acies contenta tueri,