De Rerum Natura
Lucretius
-
- vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
- molibus incurrit validis cum viribus amnis,
- dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
- grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
- sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
- quae vel uti validum cum flumen procubuere
- quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
- impetibus crebris, inter dum vertice torto
- corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
- quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
- quandoquidem factis et moribus aemula magnis
- amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
- Tum porro varios rerum sentimus odores
- nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
- nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
- usurpare oculis nec voces cernere suemus;
- quae tamen omnia corporea constare necessest
- natura, quoniam sensus inpellere possunt;
- tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
- Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
- uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
- at neque quo pacto persederit umor aquai
- visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
- in parvas igitur partis dispergitur umor,
- quas oculi nulla possunt ratione videre.
- quin etiam multis solis redeuntibus annis
- anulus in digito subter tenuatur habendo,
- stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
- ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
- strataque iam volgi pedibus detrita viarum
- saxea conspicimus; tum portas propter aena
- signa manus dextras ostendunt adtenuari
- saepe salutantum tactu praeterque meantum.
- haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
- sed quae corpora decedant in tempore quoque,
- invida praeclusit speciem natura videndi.
- Postremo quae cumque dies naturaque rebus
- paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
- nulla potest oculorum acies contenta tueri,
- nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
- nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
- quid quoque amittant in tempore cernere possis.
- corporibus caecis igitur natura gerit res.
- Nec tamen undique corporea stipata tenentur
- omnia natura; namque est in rebus inane.
- quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
- nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
- de summa rerum et nostris diffidere dictis.
- qua propter locus est intactus inane vacansque.
- quod si non esset, nulla ratione moveri
- res possent; namque officium quod corporis exstat,
- officere atque obstare, id in omni tempore adesset
- omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
- principium quoniam cedendi nulla daret res.
- at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
- multa modis multis varia ratione moveri
- cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
- non tam sollicito motu privata carerent
- quam genita omnino nulla ratione fuissent,
- undique materies quoniam stipata quiesset.
- Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
- hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
- in saxis ac speluncis permanat aquarum
- liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
- dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
- crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
- quod cibus in totas usque ab radicibus imis
- per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
- inter saepta meant voces et clausa domorum
- transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
- quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
- transire, haud ulla fieri ratione videres.
- Denique cur alias aliis praestare videmus
- pondere res rebus nihilo maiore figura?
- nam si tantundemst in lanae glomere quantum
- corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
- corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
- contra autem natura manet sine pondere inanis.
- ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
- ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
- at contra gravius plus in se corporis esse
- dedicat et multo vacui minus intus habere.
- est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
- quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
- Illud in his rebus ne te deducere vero
- possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
- cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
- et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
- linquant, quo possint cedentes confluere undae;
- sic alias quoque res inter se posse moveri
- et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
- scilicet id falsa totum ratione receptumst.
- nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
- ni spatium dederint latices? concedere porro
- quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?