De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  2. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  3. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  4. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  5. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  6. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  7. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  8. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  9. nullius exitium patitur natura videri.
  10. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  11. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  12. unde animale genus generatim in lumina vitae
  13. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  14. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  15. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  16. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  17. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  18. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  19. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  20. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  21. inmortali sunt natura praedita certe.
  22. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  23. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  24. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  25. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  26. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  27. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  28. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  29. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  30. dissimiles constant aeternaque materies est,
  31. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  32. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  33. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  34. discidio redeunt in corpora materiai.
  35. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  36. in gremium matris terrai praecipitavit;
  37. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  38. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  39. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  40. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  41. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  42. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  43. corpora deponunt et candens lacteus umor
  44. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  45. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  46. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  47. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  48. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  49. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  50. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  51. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  52. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  53. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  54. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  55. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  56. Principio venti vis verberat incita corpus
  57. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  58. inter dum rapido percurrens turbine campos
  59. arboribus magnis sternit montisque supremos
  60. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  61. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  62. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  63. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  64. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  65. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  66. et cum mollis aquae fertur natura repente
  67. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  68. montibus ex altis magnus decursus aquai
  69. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  70. nec validi possunt pontes venientis aquai
  71. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  72. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  73. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  74. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  75. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  76. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  77. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  78. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  79. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  80. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  81. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  82. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  83. Tum porro varios rerum sentimus odores
  84. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  85. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  86. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  87. quae tamen omnia corporea constare necessest
  88. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  89. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  90. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  91. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  92. at neque quo pacto persederit umor aquai
  93. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  94. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  95. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  96. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  97. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  98. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  99. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  100. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  101. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  102. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  103. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  104. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  105. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  106. invida praeclusit speciem natura videndi.
  107. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  108. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  109. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  110. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  111. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  112. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  113. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  114. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  115. omnia natura; namque est in rebus inane.
  116. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  117. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  118. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  119. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  120. quod si non esset, nulla ratione moveri
  121. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  122. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  123. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  124. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  125. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  126. multa modis multis varia ratione moveri
  127. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  128. non tam sollicito motu privata carerent
  129. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  130. undique materies quoniam stipata quiesset.
  131. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,