De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. transire et magnos manibus divellere montis
  2. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  3. si non, materies quia rebus reddita certast
  4. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  5. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  6. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  7. aeris in teneras possint proferrier auras.
  8. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  9. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  10. esse videlicet in terris primordia rerum
  11. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  12. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  13. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  14. sponte sua multo fieri meliora videres.
  15. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  16. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  17. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  18. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  19. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  20. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  21. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  22. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  23. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  24. nullius exitium patitur natura videri.
  25. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  26. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  27. unde animale genus generatim in lumina vitae
  28. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  29. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  30. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  31. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  32. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  33. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  34. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  35. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  36. inmortali sunt natura praedita certe.
  37. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  38. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  39. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  40. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  41. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  42. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  43. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  44. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  45. dissimiles constant aeternaque materies est,
  46. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  47. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  48. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  49. discidio redeunt in corpora materiai.
  50. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  51. in gremium matris terrai praecipitavit;
  52. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  53. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  54. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  55. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  56. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  57. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  58. corpora deponunt et candens lacteus umor
  59. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  60. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  61. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  62. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  63. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  64. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  65. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  66. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  67. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  68. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  69. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  70. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  71. Principio venti vis verberat incita corpus
  72. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  73. inter dum rapido percurrens turbine campos
  74. arboribus magnis sternit montisque supremos
  75. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  76. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  77. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  78. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  79. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  80. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  81. et cum mollis aquae fertur natura repente
  82. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  83. montibus ex altis magnus decursus aquai
  84. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  85. nec validi possunt pontes venientis aquai
  86. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  87. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  88. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  89. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  90. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  91. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  92. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  93. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  94. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  95. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  96. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  97. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  98. Tum porro varios rerum sentimus odores
  99. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  100. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus