De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concilio possent arceri tempore iniquo.
  2. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  3. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  4. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  5. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  6. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  7. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  8. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  9. quicque sua de materia grandescere alique.
  10. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  11. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  12. nec porro secreta cibo natura animantum
  13. propagare genus possit vitamque tueri;
  14. ut potius multis communia corpora rebus
  15. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  16. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  17. Denique cur homines tantos natura parare
  18. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  19. transire et magnos manibus divellere montis
  20. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  21. si non, materies quia rebus reddita certast
  22. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  23. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  24. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  25. aeris in teneras possint proferrier auras.
  26. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  27. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  28. esse videlicet in terris primordia rerum
  29. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  30. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  31. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  32. sponte sua multo fieri meliora videres.
  33. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  34. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  35. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  36. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  37. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  38. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  39. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  40. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  41. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  42. nullius exitium patitur natura videri.
  43. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  44. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  45. unde animale genus generatim in lumina vitae
  46. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  47. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  48. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  49. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  50. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  51. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  52. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  53. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  54. inmortali sunt natura praedita certe.
  55. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  56. Denique res omnis eadem vis causaque volgo