De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  2. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  3. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  4. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  5. unde anima atque animi constet natura videndum,
  6. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  7. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  8. cernere uti videamur eos audireque coram,
  9. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  10. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  11. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  12. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  13. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  14. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  15. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  16. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  17. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  18. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  19. res quibus occultas penitus convisere possis.
  20. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  21. non radii solis neque lucida tela diei
  22. discutiant, sed naturae species ratioque.
  23. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  24. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  25. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  26. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  27. quorum operum causas nulla ratione videre
  28. possunt ac fieri divino numine rentur.
  29. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  30. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  31. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  32. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  33. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  34. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  35. e mare primum homines, e terra posset oriri
  36. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  37. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  38. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  39. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  40. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  41. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  42. qui posset mater rebus consistere certa?
  43. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  44. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  45. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  46. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  47. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  48. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  49. vites autumno fundi suadente videmus,
  50. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  51. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  52. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  53. tuto res teneras effert in luminis oras?
  54. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  55. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  56. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali