De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum operum causas nulla ratione videre
  2. possunt ac fieri divino numine rentur.
  3. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  4. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  5. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  6. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  7. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  8. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  9. e mare primum homines, e terra posset oriri
  10. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  11. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  12. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  13. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  14. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  15. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  16. qui posset mater rebus consistere certa?
  17. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  18. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  19. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  20. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  21. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  22. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  23. vites autumno fundi suadente videmus,
  24. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  25. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  26. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  27. tuto res teneras effert in luminis oras?
  28. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  29. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  30. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  31. concilio possent arceri tempore iniquo.
  32. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  33. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  34. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  35. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  36. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  37. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  38. crescentesque genus servant; ut noscere possis