De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  2. ignoratur enim quae sit natura animai,
  3. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  4. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  5. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  6. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  7. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  8. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  9. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  10. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  11. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  12. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  13. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  14. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  15. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  16. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  17. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  18. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  19. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  20. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  21. unde anima atque animi constet natura videndum,
  22. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes