De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua possint in caeli templa volare;
  2. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  3. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  4. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  5. sed vanus stolidis haec * * *
  6. amplexi quod habent perv * * *
  7. nam medium nihil esse potest * * *
  8. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  9. possit ibi quicquam consistere * * *
  10. quam quavis alia longe ratione * * *
  11. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  12. per medium, per non medium, concedere debet
  13. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  14. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  15. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  16. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  17. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  18. haud igitur possunt tali ratione teneri
  19. res in concilium medii cuppedine victae.
  20. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  21. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  22. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  23. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  24. at contra tenuis exponunt aeris auras
  25. et calidos simul a medio differrier ignis,
  26. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  27. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  28. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  29. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  30. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  31. ---
  32. ---
  33. ---
  34. ---
  35. ---
  36. ---
  37. ---
  38. ---
  39. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  40. diffugiant subito magnum per inane soluta
  41. et ne cetera consimili ratione sequantur
  42. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  43. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  44. inter permixtas rerum caelique ruinas
  45. corpora solventes abeat per inane profundum,
  46. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  47. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  48. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  49. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  50. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  51. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  52. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  53. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  54. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;