De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  2. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  3. ex infinito suboriri copia posset,
  4. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  5. nam vel uti privata cibo natura animantum
  6. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  7. dissolui simul ac defecit suppeditare
  8. materies aliqua ratione aversa viai.
  9. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  10. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  11. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  12. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  13. inter dum resilire tamen coguntur et una
  14. principiis rerum spatium tempusque fugai
  15. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  16. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  17. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  18. infinita opus est vis undique materiai.
  19. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  20. in medium summae quod dicunt omnia niti
  21. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  22. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  23. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  24. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  25. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  26. nitier in terraque retro requiescere posta,
  27. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  28. et simili ratione animalia suppa vagari
  29. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  30. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  31. sponte sua possint in caeli templa volare;
  32. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  33. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  34. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  35. sed vanus stolidis haec * * *
  36. amplexi quod habent perv * * *
  37. nam medium nihil esse potest * * *
  38. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  39. possit ibi quicquam consistere * * *
  40. quam quavis alia longe ratione * * *
  41. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  42. per medium, per non medium, concedere debet
  43. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  44. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  45. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  46. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  47. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  48. haud igitur possunt tali ratione teneri
  49. res in concilium medii cuppedine victae.
  50. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  51. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  52. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  53. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  54. at contra tenuis exponunt aeris auras
  55. et calidos simul a medio differrier ignis,
  56. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  57. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  58. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  59. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  60. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  61. ---
  62. ---
  63. ---
  64. ---
  65. ---
  66. ---
  67. ---
  68. ---
  69. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  70. diffugiant subito magnum per inane soluta
  71. et ne cetera consimili ratione sequantur
  72. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  73. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  74. inter permixtas rerum caelique ruinas
  75. corpora solventes abeat per inane profundum,
  76. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  77. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  78. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  79. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  80. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  81. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  82. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  83. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  84. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,