De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  2. nam certe neque consilio primordia rerum
  3. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  4. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  5. sed quia multa modis multis mutata per omne
  6. ex infinito vexantur percita plagis,
  7. omne genus motus et coetus experiundo
  8. tandem deveniunt in talis disposituras,
  9. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  10. et multos etiam magnos servata per annos
  11. ut semel in motus coniectast convenientis,
  12. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  13. integrent amnes et solis terra vapore
  14. fota novet fetus summissaque gens animantum
  15. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  16. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  17. ex infinito suboriri copia posset,
  18. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  19. nam vel uti privata cibo natura animantum
  20. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  21. dissolui simul ac defecit suppeditare
  22. materies aliqua ratione aversa viai.
  23. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  24. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  25. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  26. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  27. inter dum resilire tamen coguntur et una
  28. principiis rerum spatium tempusque fugai
  29. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  30. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  31. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  32. infinita opus est vis undique materiai.
  33. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  34. in medium summae quod dicunt omnia niti
  35. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  36. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  37. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  38. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  39. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  40. nitier in terraque retro requiescere posta,
  41. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  42. et simili ratione animalia suppa vagari
  43. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  44. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  45. sponte sua possint in caeli templa volare;
  46. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  47. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  48. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  49. sed vanus stolidis haec * * *
  50. amplexi quod habent perv * * *
  51. nam medium nihil esse potest * * *
  52. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  53. possit ibi quicquam consistere * * *
  54. quam quavis alia longe ratione * * *
  55. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  56. per medium, per non medium, concedere debet
  57. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  58. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  59. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  60. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  61. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  62. haud igitur possunt tali ratione teneri
  63. res in concilium medii cuppedine victae.
  64. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  65. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  66. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  67. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  68. at contra tenuis exponunt aeris auras