Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturbabant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori parti hominum. fidem enim consulum non condemnabam quae suspecta vehementer erat; desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent usi, iam pridem rem publicam reciperassemus. non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur. omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et

non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam nullum haberemus.