Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de sororis tuae filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes. omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi causam reservant. sed ego a principio, cum divinare de belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere; nec vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitae periculo ea dicam eaque faciam quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor. vi Kal. Sextilis.