Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

an tu Romae habitare, id putas incolumem esse? res non locus oportet praestet istuc mihi. neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis. nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, si ab eo qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur, petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi sint? hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam, quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit plusque timeat in puero nomen sublati regis quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes habuerit paucorum virtute sublatum videat? me vero posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies. valde care aestimas tot annos quot ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es.