Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
hic ipse puer quem Caesaris nomen incitare videtur in Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto potent, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares volumus! ceterum ne nequiquam perierit ille cuius interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri eramus, nulla cura adhibetur? sed mihi prius omnia di deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non tuli, sed ne patri quidem meo, si revivescat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit. an hoc tibi persuasum est, fore ceteros ab eo liberos quo invito nobis in ista civitate locus non sit? qui porro id quod petis fleri potest
ut impetres? rogas enim velit nos salvos esse. videmur ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus? quam, nisi prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui possumus accipere?