Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego medius fidius non existimo tam omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius orandus sit pro salute cuiusquam civis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum; iuvat enim magnifice loqui et certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum aut a quoque petendum sit. hoc tu, Cicero, posse fateris Octavium et illi amicus es? aut, si me carum habes, vis Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus puero illi fuerim? cui quid agis gratias, si ut nos salvos esse velit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit a quo ista petenda essent? Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de re publica liceat esse salvis?

ista vero imbecillitas et desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus viris misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos, haud ulla alia re. quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines quam id nos prohiberemus, neque magis inritatus esset Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus.

tu quidem consularis et tantorum scelerum vindex,

quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem habeas? quod autem tibi cum Antonio privatim odium? nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quaerenda esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut illo prohibito rogaremus alterum qui se in eius locum reponi pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipi res publica? nisi forte non de servitute sed de condicione serviendi recusatum est a nobis. atqui non solum bono domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis vellemus. quid enim negaret iis quorum patientiam videret maximum dominationis suae praesidium esse? sed nihil tanti fuit quo venderemus fidem nostram et libertatem.