Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed haec quidem non ita necessaria, illud valde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam primum. summa est exspectatio tui. quod si Italiam attigeris, ad te concursus fiet omnium. Sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem civitatis statum; sive etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est cum in auctoritate tua tum in exercitus tui viribus. sed propera, per deos! scis quantum sit in temporibus, quantum in celeritate.
sororis tuae filiis quam diligenter consulam spero te ex matris et ex sororis litteris cogniturum. qua in causa maiorem habeo rationem tuae voluntatis quae mihi carissima est quam, ut quibusdam videor, constantiae meae. sed ego nulla in re malo quam in te amando constans et esse et videri.
particulam litterularum tuarum, quas misisti Octavio, legi missam ab Attico mihi. studium tuum curaque de salute mea nulla me nova voluptate adfecit. non solum enim usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te, quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut feceris. at dolore quantum maximum capere animo possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de nobis adfecit. sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter ac demisse—quid scribam? pudet condicionis ac fortunae sed tamen scribendum est: commendas nostram salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus
prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse. verba tua recognosce et aude negare servientis adversus regem istas esse preces. Vnum ais esse quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit. quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse per illum praestat.