Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed provehor
amore. non enim id propositum est huic epistulae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum cui et virtus illius non minus quam mihi nota est et haec ipsa studia quae laudo notiora. quem cum a me dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur. sed haec hactenus.venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. tu hoc; alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum †neque solum ut Solonis dictum usurpem† qui et sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem. is rem publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena. est scilicet utriusque rei modus sicut reliquarum et quaedam in utroque genere mediocritas. sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare;