Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. renatum enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi. exercitus
autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari. qui si Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus proeliorum. quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. subveni igitur, per deos, idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse patriae quam si mature veneris profuturum. v Idus Quintiles.Messalam habes. quibus igitur litteris tam accurate scriptis adsequi possum, subtilius ut explicem quae gerantur quaeque sint in re publica, quam tibi is exponet qui et optime omnia novit et elegantissime expedire et deferre ad te potest? cave enim existimes, Brute (quamquam non necesse est ea me ad te quae tibi nota sunt scribere; sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire), cave putes probitate, constantia, cura, studio rei publicae quicquam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, vix in eo locum ad laudandum habere videatur; quamquam in hac ipsa sapientia plus apparet; ita gravi iudicio multaque arte se exercuit in verissimo genere dicendi. tanta autem industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur.