Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi velim ignoscas. non enim con cedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo. atque utinam mihi his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque educat. clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus ; nam Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi esse pollicitum, quid nunc putas tanta mihi abs te mercede proposita?
venio nunc ad tuas litteras quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati ; nam mihi uno die tres sunt redditae et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una pluribus verbis in qua primum erat quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris. id facit Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius quam constituerat mittat neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus. scribis de Caesaris summo in nos amore.
hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit ; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo ; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.