Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Idibus Septembr. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter CL passus (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (et mutabitur), et ea viae pars valde acclivis est ; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque per Varronis velles ducere. †Velvinum† ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo.
Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS xvi conductorem fuisse sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium ; itaque id se omisisse. mihi me hercule valde placet te illa ut constitueras addere ; quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam. verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi ; ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere. iam ἀποδυτηρίῳ nihil alsius, nihil muscosius.
habes fere de rebus rusticis. Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura liberatum volo.