Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
qua re cura ut hic annus qui ad laborem tuum accessit idem ad salutem Asiae prorogatus esse videatur. quoniam in te retinendo, is fuit Asia felicior quam nos in deducendo,, perfice ut laetitia provinciae desiderium nostrum leniatur. etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes.
equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis ; si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus 'tuas virtutes consecratas et in deorum numero conlocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis. id autem erit eius modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis.
atqui huic tuae voluntati ac diligentiae difficultatem magnam adferunt publicani. quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus ; sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. haec est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo difficultas. nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, facilem se in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam difficile ; non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et voluntate.